monumenta.ch

Augustinus Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 28, 2
His praedictis, puto nos in hoc capitulo quod modo lectum est, non esse laboraturos: saepe enim significatum est in capite, quod futurum erat in corpore. Post haec, inquit, ambulabat Iesus in Galilaeam: non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. Hoc est quod dixi; infirmitati nostrae praebebat exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis eius absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine obiiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro confirmaretur. Sic enim dictum est, Nolebat ambulare in Iudaeam, quia quaerebant eum Iudaei occidere: quasi non posset Christus et ambulare inter Iudaeos, et non occidi a Iudaeis. Hanc enim potentiam, quando voluit, demonstravit: nam cum eum iam passurum tenere vellent, ait illis, Quem quaeritis? Responderunt: Iesum. Et ille: Ego sum; non se occultans, sed manifestans. Ad eam tamen manifestationem illi non substiterunt, sed redeuntes retro ceciderunt. Et tamen quia pati venerat, surrexerunt, tenuerunt, ad iudicem adduxerunt, et occiderunt. Sed quid fecerunt? Quod ait quaedam Scriptura, Terra tradita est in manus impii caro data est in potestatem Iudaeis. Et hoc propterea, ut quasi sacculus conscinderetur, unde nostrum pretium manaret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below