monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 38
Sed dicet aliquis: Nonne quaedam sanctarum mulierum hymnos, vel cantica divina scripserunt? Sed aliud est cantare, aliud praedicare; aliud psallere, aliud evangelizare. Nam sicut virum sana doctrina, sic mulierem decent religiosa cantica. Inde est quod Maria soror Aaron, submerso Pharaone, Debbora occiso Sisara, Anna nato Samuele, haec ipsa Virgo et mater Domini concepto Salvatore, exsultasse et cantasse leguntur. Nulla tamen harum vel aliarum mulierum in aliquo textu divino ad praedicandum missa narratur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below