monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 32
Accepit sancta illa Virgo et mater Domini, acceperunt et aliae beatae mulieres quae aderant, eam quam apostoli, gratiam, vel munera Spiritus sancti? Acceperunt maiorem sanctificationem? Acceperunt maiorem, quam habuerunt, cordis constantiam? Acceperunt eamdem quam apostoli linguarum gratiam? Et de beata quidem Virgine supra dictum est, et omnino certum est, quod ei nihil ad puritatis, nihil ad sanctificationis, nihil prorsus ad omnium virtutum spiritualium perfectionem accesserit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below