monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 31
Neque enim dici potest quod haec unanimitas orationis discipulorum et mulierum sanctarum dissoluta fuerit usque ad diem illum, quo etiam per signa visibilia super apostolos et alios credentes, Spiritus divinus descendit. Quod si unanimitas illa et perseverantia orationis, ac loci, usque ad diem illum protracta est, utique mater Domini, et mulieres illae Salvatoris discipulae, cum apostolis et aliis credentibus permanserunt, nec ab ipsis usque ad sacram illam diem donis coelestibus insignem recesserunt. Ibi plane erat iam dicta sancta mater Domini; ibi Maria Magdalene, Iacobi et Salome, et caeterae quae, ut Evangelium loquitur, eum secutae fuerant a Galilaea, ministrantes ei. Quid igitur?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below