monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 29
Adiecta est eis ab eodem Spiritu Dei animositas cordium, sine qua nihil profuissent universarum genera linguarum. Quid enim prodesset peritia loquendi, si non adesset virtus audendi. Quid plane prodesset multiplex scientia verborum, nisi pelleretur timiditas animorum? Ut igitur fortes et invincibiles animo essent, induti sunt, sicut Christus eis promiserat, virtute ex alto, ne muti coram barbaris gentibus apparerent, et ut ad quod mittebantur praedicare sufficerent, impleta sunt ora eorum omnium quae sub coelo sunt gentium verbo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below