monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 28
Maiora ergo sunt, sine quibus salus non est; minora dicuntur, sine quibus salus integra esse potest. Unde quantum ad illa maiora, ut iam dixi, die Pentecostes adauctum est beatae Virgini; quantum vero ad ista minora, apostolis quidem omnia data sunt, sed nescio utrum et beatae Virgini. Decebat enim ut illis, quorum sonus exiturus erat in orbem, sicut et ipse scripsisti, terrarum, et quorum verba perventura erant in fines orbis terrarum, daretur sermo sapientiae, daretur sermo scientiae, daretur gratia curationum, darentur genera linguarum, et si qua alia tantae praedicationis officio necessaria esse iudicavit donorum eorumdem distributor Spiritus sanctus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below