monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 15, 14
Iam certe dentes, et genas, et sicut coccinum resticulum labia sponsae, intelligimus animae esse virtutes, doctorumque diversitates: qui vel spiritalem menti alimoniam dispensatione sedula subministrent: vel praedicatione Dominicae crucis, sicut verbi quadam linea alligent audientem: vel modesti ac verecundi, et iuventutis flore gratissimi etsi a tractatu pudore revocentur, redoleat tamen in his odor Christi, et sicut in genas quasi de capite sacerdotali descendit unguentum, eluceat pulchritudo doctrinae. Et hoc caput movit Synagoga; et ideo abstulit Dominus mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem: Caput, inquit, et caudam; quoniam qui caput non tenuerunt, novissima habere non possunt. Sed iam ea quae annexa sunt, consideremus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below