monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 20
Unde quantum ad illam gratiam pertinet, qua per Spiritum sanctum et virtutem Altissimi, utpote conceptricem, genitricem, ac nutricem omnipotentis Filii Dei, eam decuit purgari, sanctificari, glorificari, die Pentecostes nihil ei additum credo, imo absque omni haesitatione confirmo. Quis enim sani capitis hoc unquam vel suspicari potuit, ut quantum ad aliquam partem iustitiae spectat, post Filii Dei in ipsa conceptionem, et de ipsa nativitatem, aliqua gratiae portio ei addita fuerit, cum ipsam ante ista angelus gratia plenam dixerit? Nonne hoc absurdum, imo nefarium esse quilibet etiam valde brutus advertit, ut concipiens, vel pariens Deum imperfecta fuerit; post conceptionem vero vel partum divinum ad perfectionem ante non habitam pervenerit?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below