monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 19
Unde iustum erat ut, iuxta quod Apostolus ad Hebraeos loquitur, sicut Moyses fidelis famulus in domo, sicut Christus unicus Filius dominans in domo (ibid.), sic ipsa eius mater virtutibus et gloria toti familiae post ipsum in eadem principaretur domo. Sicut igitur est in ipsa singulare, ac super omnia post Deum, nomen matris Dei: ita est singularis, et super omnia post Deum in terris, et in coelis gratia et gloria eiusdem matris Dei.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below