monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 13
Quod, ut absque praeiudicio sanioris forte sententiae loquar, utrum ita an aliter sit, clarius videbitur; si gratiae a gratiis secernantur, si maiora a minoribus Spiritus sancti charismata distinguantur. Maiora vero Spiritus sancti charismata dico, quae ad perficiendam iustitiam hominis pertinent, ut ea de quibus Apostolus scribit: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below