monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 4

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 21, 18
Multa generantur ad perturbationem hominis: et uxor plerumque decepta serpentis insidiis animum viri exagitare conatur; et pater fidem filii frequenter irridet; et vir coniugis suae mentem tentat opprobriis. Sed in his omnibus superat iustus, et dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia . . . an persecutio? Quoties ipsa benefacta crimini dantur? Quoties virtus opprobrio ducitur? Quoties ipsa ingrata est gratia? Vendidit iustus facultates suas, dispensavit pauperibus, nihil sibi reliquit; contemnitur plerumque in ipsa Ecclesia; quia dives esse desivit, sicut scriptum est: Si dederit vir omnes facultates suas in charitate, contemptu contemptus erit. Non ergo moveatur; non enim mercedem huius saeculi, nec gratiam, sed vitae quaesivit aeternae. Non indignetur, quia homines pecuniis magis quam operibus bonis deferunt. Nam si ei propter bonum opus in hoc saeculo deferatur, et huius studii fructum hic adipiscatur, dicitur de eo: Percepit mercedem suam. Habet quidem opus bonum, et hic gratiam; sed brevis portio emerendae salutis est. Serva futuris mercedem tuam; et istius saeculi opprobria incrementa mercedis tuae iudica. Cogita semper Apostolicum illud, quod Indignae sint passiones huius temporis ad superventuram gloriam. Nullis ergo iustus frangatur iniuriis, nullis moveatur periculis, nullis tentetur procellis; sive mors ingruat, sive vita, sive angeli coelorum. Neque deiiciatur adversis, neque extollatur secundis. Nusquam sit eius infirmus affectus. Et mors tentat, et vita tentat; cave scandalum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below