monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 21, 17
Transi ergo et tu fidelis animi directione, si divinam vis tibi adesse praesentiam: si non solum pax, sed etiam multa pax sit in animo tuo, nulla te praelia diversae cupiditatis impugnent, non iracundia stimulet, non libido: et si est pugna, tamen foris, non intus sit. Praeliare adversus persequentes, licet et ipsis silentio saepe cedendum, sit, quia tibi vincunt. Illorum potentia, tua victoria est. Tunc denique triumphantur, cum se vicisse crediderint. Non ergo te impugnet avaritia, non cupiditas exagitet, non tristitia deiiciat, non inflammet libido, non resupinet superbia, non curvet ambitio, non formido consternat. Pax multa abundet tibi, quae exsuperat omnem mentem, secundum Apostoli sententiam quo nihil pulchrius dici potuit. Summus enim sapientiae finis est; ut simus mente tranquilla; non commentitiis poetarum fabulis lubricus turbetur affectus. Summus finis est iustitiae; ut iniquitas mentem iusti movere non possit. Virtutis totius hic finis, et corporeae ipsius fortitudinis; ut confecto bello, pacem reformet. Paci ergo et ipsa plerumque militat fortitudo bellandi: nemo ergo pacificum turbet affectum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below