monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 21, 13
Sequitur versus tertius: Iniustitiam odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. Merito odit iniustitiam, qui habet arma iustitiae. Hebraeus cum haberet haec arma, hoc est, Legem et prophetas, murem abominabatur mortuum; quia Lex dicit: Omnis qui tetigerit mortuum . . . . . immundus erit; et humanitatis suprema negabat officia defunctis; sed legi non est mortuus, nisi qui iniustus est. Haec est immunditia iusti, quae iniquitas. Quid enim immundius, quam mentem, qua nihil homini pretiosius est datum, turpibus commaculare criminibus, et atrocibus efferare commentis? Quid illis prodest quod mortuum hominem visere reformidant? Utinam vita eorum non pollueret appropinquantem, quorum mors contaminare neminem potest! Mors nemini nocet, utinam vita non noceat! Contagium enim colluvionis consortium iniquitatis est. Quomodo ergo contaminare potest, qui iniquus esse iam non potest; cum etiamsi fuit, tamen esse desivit? Fuge ergo iniquitatem, ne te comprehendat. Fuge iniustitiam, quae viventes adhuc mortuos facit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below