monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 21, 12
Cognovisti de nationibus: cognosce etiam de Iudaeis, quibus Dominus Iesus abstulit spolia; hoc est, regnum coelorum abstulit, et dedit genti facienti fructum eius. Abstulit virtutem panis, et virtutem aquae, prophetam, et admirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem. Illis abstulit, nobis dedit. Merito exsulto . . . sicut qui invenit spolia multa. Sine labore meo inveni spolia quae non habebam. Inveni Heptateuchum, inveni Regnorum libros, inveni prophetarum scripta, inveni Esdram, inveni Psalmos, inveni Proverbia, inveni Ecclesiasten, inveni Cantica canticorum, inveni admirabilem consiliarium Christum, inveni Paulum prudentem architectum: inveni sapientem auditorem populum Christianum, qui novit ea quae leguntur, audire; ille enim audit qui ea quae audit, intelligit. Lex spiritalis est. Non illam audit Iudaeus, qui audit corporaliter; sed ille audit, qui audit in spiritu. Habent illi libros, sed sensum librorum non habent. Habent prophetas, sed non habent quem illi prophetaverunt. Quomodo enim habent, quem non receperunt? Ideo cum Moyse et Elia mihi apparuit; quia ab illis recessit. Multa habet spolia, qui habet Dei Verbum. Habet resurrectionem, habet iustitiam, virtutem atque sapientiam, habet omnia; quia in ipso constant omnia. Hebraei spoliaverunt Aegyptios, et vasa eorum abstulerunt Iudaeorum spolia habet populus Christianus, et totum habemus quod illi habere se nesciebant. Illi aurum et argentum materiale abstulerunt, nos aurum mentis accepimus, nos acquisivimus coelestis sermonis argentum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below