monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 21, 11
Exsultat ergo qui habet verbum Dei; habet enim spolia multa, quae Iudaeis abstulit; habet prostrati hostis exuvias. Sicut David abstulit Goliae gladium, et ipsius gladio caput eius exsecuit; sic verus David humilis atque mansuetus Dominus Iesus, intelligibilis Goliae caput armis ipsius amputavit. Arma enim diaboli gentes erant; fide autem gentium vulneratus caput quod habebat, amisit. Detracta sunt spolia prostrato, vasa eius direpta; quia alligatus est fortis. Vas diaboli caro erat hominis peccatoris; sed posteaquam in Christum credidimus, caro nostra coepit esse vas electionis; ut habes de apostolo Paulo, qui ad gentes missus est, dictum a Domino Iesu ad Ananiam: Vade, quoniam vas electionis mihi est. Merito ergo vocatum nomen est Christi: Velociter spolia detrahe, divide cito; quia priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae contra regem Assyriorum. Ergo rex Assyriorum, eorum scilicet quos vanos sua perfidia fecerat, amisit spolia quae tenebat. Et ut iterum cognoscas, quia spolia Christus a diabolo, quae in Adam ille invaserat, vindicavit; et Sabain viri excelsi ad Dominum Iesum alligati vinculis transierunt, atque ipsum adorare coeperunt, quia captivam duxit captivitatem. Ideo caput eius abstulit; ut ipse caput esset corporis interempti. Merito nunc gentes toto orbe caput regale circumferunt; quia membra sunt Christi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below