monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.84 > bsbClm6224.440 > csg51.74

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 21, 10
Sequitur versus secundus: Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa. Bona igitur trepidatio a verbis Dei, si exsultationem generat; qui enim trepidat a verbis Dei, postea exsultat in verbis Dei. Ergo qui habet in aula sua, corde videlicet suo, verba Dei, excludit sermones principum a corde suo; excludit timor timorem. Si enim ingressus quis balneas, solis deponit aestus, et calor excludit calorem; quanto magis divini iudicii terror hunc terrorem excludit humanum; fervorem gratiae saecularis, gratiae fervor aeternae!

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below