monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.98

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 21, 2
Sed est non solum corporis vulnus, sed etiam mentis, quod oleo quodam mollioris alloquii, et pacifici sermonis suavitate mitescit. Sunt fomenta verborum, sunt medicamenta coelestium praeceptorum, quibus omne nequitiae virus aboletur. Sunt legis vincula quae non adurant, sed magis liberent alligatos: est malagma spiritale, quo collisa animae quaedam membra solidentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below