monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 16, 40
Vel quia quae stulta sunt mundi, Christus elegit; ut quoniam per sapientiam mundus non cognovit Deum, per stultitiam praedicationis salutem afferret credentibus; ideoque ait: Super sapientiam operationis coelestis, et mundanae constitutionis, et super ornamenta solis et lunae, stellarumque pretiosa monilia, dilexi obaudientiam Dominicae passionis. Plus enim redimendo mihi contulit, quam creando; tunc enim sine sensu natus sum, nunc cum voluntate servatus. Sed non quicumque dicit: Dilexi mandata tua super aurum et topazion. Non dicit avarus, qui auro incubat, divitiis inhiat, ornamenta desiderat: sed ille dicit, qui potest dicere: Argentum et aurum non habeo; quoniam non requiro, quoniam nihil mihi aurum prodest: praeceptum autem et mandatum coeleste me redemit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below