monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 7, 11
Sed paucorum est istud advertere. Denique in principiis etiam David ipse tentatus est; sicut habes scriptum: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias, et dixi: Numquid sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die? Ita igitur et nostrum unusquisque, qui perfecti non sumus, haec videns dicit: Ubi est providentia Dei, ubi iustitia? Superbus iste abundat, arrogans iste locupletatur, impius iste beatus et potens est: iustus autem ille, vides quemadmodum iacet deiectus atque defectus, quemadmodum ipso victu indiget: afficitur contumeliis ab isto impio, ab isto insolente conculcatur, excluditur? Non mediocris utique ista tentatio est, nisi ad ea quae sunt ventura prospicias, nisi praeceptis plenius coelestibus instruaris.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below