monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 18, 2
Haec omnia in Scripturis divinis qui quaerit, invenit. Nam primum illud ut in dolore positos consolemur, docet illa quae in libro Hieremiae flebiliter clamat ad captivos et exsules Iudaeorum: Ite, proficiscimini, filii; ego enim derelicta sum deserta. Exui me stolam pacis: indui autem stolam precationis meae, et clamabo ad Excelsum in diebus meis. Animo aequo estote, filii, clamate ad Dominum; et extrahet vos de manu principum inimicorum. Ego enim speravi in illo aeterno salutem vestram. Credentibus igitur in Dominum, est in Domini misericordia consolatio. Est etiam aliud consolationis genus iis qui graves solverint poenas, ut habes scriptum in Esaiae libro: Consolamini, consolamini populum meum, dicit Dominus: Sacerdotes loquimini in cor Hierusalem, consolamini eam; quoniam repleta est humiliatio eius, solutum est peccatum eius: quoniam accepit de manu Domini duplicia peccata sua. Etiamsi fides deerat, poena satisfecerat. Relevantur solutione poenarum, qui absolvuntur commendatione meritorum. Tertium est, cum lacrymis crimen abluitur; ut est illud: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem; quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Quod etiam hoc loco, et plerisque locis in libro Psalmorum facile reperitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below