monumenta.ch

Augustinus Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 13, 1
Ad haec ergo, quae ab eorum parte contraria me digerente mihi videntur opposita, misericordia Dei meis nisibus opem ferente respondeam. Abortivos fetus, qui, cum iam vixissent in utero, ibi sunt mortui, resurrecturos ut adfirmare, ita negare non audeo; quamvis non videam quo modo ad eos non pertineat resurrectio mortuorum, si non eximuntur de numero mortuorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below