monumenta.ch

Augustinus Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 12, 7
Sed inter haec omnia quaestio difficillima illa proponitur, in cuius carnem reditura sit caro, qua corpus alterius vescentis humana viscera fame compellente nutritur. In carnem quippe conversa est eius, qui talibus vixit alimentis, et ea, quae macies ostenderat, detrimenta supplevit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below