monumenta.ch

Augustinus Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 12, 6
Consectantur etiam quasque foeditates et vitia, sive accidant sive nascantur, ubi et monstrosos partus cum horrore atque inrisione commemorant, et requirunt, quaenam cuiusque deformitatis resurrectio sit futura. Si enim nihil tale redire in corpus hominis dixerimus, responsionem nostram de locis vulnerum, cum quibus Dominum Christum resurrexisse praedicamus, se confutaturos esse praesumunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below