monumenta.ch

Augustinus Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 11, 6
Omitto dicere, quod iam in tertio decimo libro dixi, quam multa gravia terrena sint corpora, sicut plumbum, et formam tamen ab artifice accipiant, qua natare valeant super aquam; et ut accipiat qualitatem corpus humanum, qua ferri in caelum et esse possit in caelo, omnipotenti artifici contradicitur?
Iam vero contra illud, quod iam dixi superius, etiam istum considerantes atque tractantes elementorum ordinem, quo confidunt, non inveniunt omnino quod dicant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below