monumenta.ch

Augustinus Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 10, 5
Deo quippe, non ipsis sacrificat, quamvis in memoria sacrificet eorum, quia Dei sacerdos est, non illorum. Ipsum vero sacrificium corpus est Christi, quod non offertur ipsis, quia hoc sunt et ipsi. Quibus igitur potius credendum est miracula facientibus? Eisne qui se ipsos volunt haberi deos ab his quibus ea faciunt, an eis qui, ut in Deum credatur, quod et Christus est, faciunt quidquid mirabile faciunt?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below