monumenta.ch

Augustinus Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 10, 4
Denique illi talibus diis suis et templa aedificaverunt et statuerunt aras, et sacerdotes instituerunt et sacrificia fecerunt; nos autem martyribus nostris non templa sicut diis, sed memorias sicut hominibus mortuis, quorum apud Deum vivunt spiritus, fabricamus; nec ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni Deo et martyrum et nostro; ad quod sacrificium sicut homines Dei, qui mundum in eius confessione vicerunt, suo loco et ordine nominantur, non tamen a sacerdote, qui sacrificat, invocantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below