monumenta.ch

Guido de Columnis Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, p12, 4
Et statim ab eodem
Calcas impetrato silencio, in communi audiencia predictorum dixit
hec uerba: "O nobilissimi reges, duces, et principes qui in presentis
congregacionis ordine iuncti estis, nonne vestra fuit principalis
intencio contra Troyanos, publicos hostes vestros, arma capescere,
qui sub tanto facinore ab eis commisso contra se uestrarum
uirtutum potencias excitarunt? Cur ergo ceptis moras annectitis,
cum semper nocuerit differre paratis? Nonne creditis aut putatis
regem Priamum inter vos exploratores suos habere furtiue, qui per
eorum uicarios singula de uestra desidia illi mittunt? Nichil enim
aliud est ita peragere quam ei competencia indulgere spacia libertatis
vt per eum quesita presidia cumulet et sibi cotidie multa subsidia
coaceruet, cum tanti temporis sint iam exacta curricula quod
in potenti manu debueritis iam inuadere regnum eius.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below