monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 16, 115
Ex ipso autem quod et dedisse Filio Pater, et accepisse a Filio Spiritus dicitur; quia scriptum est Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (quod de munere magis dispensationis videtur, quam de potestatis divinae iure dixisse, quia quos Filius redemit, Spiritus quoque sanctificaturus accepit); ex istis ipsis, inquam, verbis, de quibus calumniam instruunt, unitas divinitatis advertitur, non indigentia largitatis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below