monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 15, 108
Denique et Dominum et Deum legisti Patrem: Domine Deus meus, clamabo ad te, exaudi me. Et Dominum et Deum habes Filium, sicut in Evangelio legisti, quia cum tetigisset Thomas latus Christi, ait: Dominus meus et Deus meus. Ergo sicut Pater Deus, et Filius Dominus: ita et Filius Deus, et Pater Dominus. Alternatur pia significatio, non alternatur divina natura, sed immutabilis manet gratia. Non enim largitatis collativa, sed naturalis placita charitatis sunt, quia et unitas proprietatem habet, et proprietas unitatem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below