monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 15, 106
In psalmis quoque habes: Dixit Dominus Domino meo. Nec ideo Patrem suum Dominum denegavit, quia Filium Dominum suum esse memoravit: sed ideo Filium Dominum suum dixit, ne crederes Filium prophetae fuisse, sed Dominum: quod in Evangelio ipse Dominus manifestavit dicens: Si enim David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo Filius eius est? In spiritu dicit David Dominum, non Spiritus dicit. Aut si hinc calumniantur, quia Dominum Spiritus dixit, necesse est pari sacrilegio Filium Dei etiam Spritus sancti Filium videantur asserere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below