monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 15, 105
Sic et Lex docuit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est hoc est, immutabilis, semper in unitate permanens potestatis, semper idem, nulla accessione, nulla diminutione mutatur. Ergo unum dixit Moyses, et idem tamen Dominum a Domino pluisse memoravit. Apostolus quoque: Det, inquit, Dominus misericordiam invenire a Domino. Dominus pluit a Domino, Dominus dat a Domino misericordiam: Dominus nec ibi discernitur, ubi pluit a Domino; nec hic separatur, ubi miseretur a Domino, sed utroque in loco unitas dominationis exprimitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below