monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 15, 104
Sed fortassis iterum dicas: Si Dominum Spiritum dixero, tres Dominos declarabo. Numquid cum Dominum Filium dicis, aut Filium negas, aut duos Dominos confiteris? Absit; ipse enim Filius dixit: Nolite duobus dominis servire. Sed non utique aut se aut Patrem Dominum denegavit; nam et Patrem Dominum dixit, sicut habes: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Et se memoravit Dominum, sicut in Evangelio legimus: Vocatis me Dominum et magistrum, et bene facitis; sum etenim. Sed non duos Dominos dixit; immo ostendit se non duos Dominos dixisse, cum praemonet: Nolite duobus dominis servire. Non sunt enim duo domini, ubi dominatus unus est; quia Pater in Filio, et Filius in Patre; et ideo Dominus unus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below