monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 14, 101
Quod si evidentem conceptionem verborum exigitis, quibus Dominum Spiritum Scriptura memoraverit, nec id latere vos potuit; quia scriptum est: Dominus autem Spiritus est. Quod utique dictum de Spiritu sancto totius series lectionis ostendit. Et ideo Apostolica consideremus eloquia: Quoties legitur Moyses, inquit, velamen positum est super cor eorum: cum vero conversi fuerint ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below