monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 14, 99
Vide quid de Spiritu sancto vox Dominica resultaverit. Filius Dei venit, et quia nondum infuderat Spiritum, parvulos quosdam nos degere sine Spiritu declaravit. Spiritum dixit esse venturum, qui faceret ex parvulis fortiores, incremento videlicet spiritalis aetatis. Quod ideo posuit, non quo virtutem Spiritus anteferret, sed ut in cognitione Trinitatis ostenderet plenitudinem esse virtutis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below