monumenta.ch > Gregorius Magnus > bkeCod.21.33v

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 81
Nihil ergo officit, quod Deus adoratur in Spiritu; quia et Spiritus adoratur. Quamquam si ipsa verba consideremus, quid aliud in Patre et Filio et Spiritu sancto, nisi eiusdem potestatis unitatem intelligere debemus? Quid est enim: In Spiritu et veritate adorare oportet? si tamen hoc non ad gratiam spiritalem referas, nec ad veram conscientiae fidem: sed, ut diximus, personaliter (si tamen dignum hoc verbum est maiestatis expressione divinae) de Christo accipias et de Spiritu.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below