monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 79
Videamus tamen ne terram illam dicat adorandam Propheta, quam Dominus Iesus in carnis assumptione suscepit. Itaque per scabellum terra intelligitur: per terram autem caro Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et quam apostoli in Domino Iesu, ut supra diximus, adorarunt; neque enim divisus est Christus, sed unus neque cum adoratur tamquam Dei Filius, natus ex Virgine denegatur. Cum igitur incarnationis adorandum sit sacramentum, incarnatio autem opus Spiritus, sicut scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei haud dubie etiam sanctus Spiritus adorandus est; quando adoratur ille, qui secundum carnem natus ex Spiritu sancto est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below