monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 31, 203, 3
Aequales enim illos ac similes per varia ac diversa virtutum genera dixerim. Nam etsi cum Petro Christus vixit in terris; sed Paulum compellare non dedignatur e coelis. Quamobrem etsi in corpore non est locutus cum Christo Paulus, non minus illud est quod locutus est Christus in Paulo, dicente eodem: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? Ac sic quem foris praedicationibus proferebat, intus corde gestabat. Nescio igitur quid ei defuerit sanctitatis, de cuius pectore Dominus, quasi de peculiari templo suo, salutaria populis reddebat oracula. Petrus ambulare super aquas debita soli Deo potestate praesumpsit, et rerum obstupescente natura per insueti itineris novas vias pendulum inferens gressum, tumentia maris dorsa calcavit: sed non minor Paulus, qui, sicut ipse de se dicit, nocte et die in profundo maris fuit. Non minor, inquam, Paulus, quem velut Novi Testamenti Ionam, die ac nocte per maris profunda iactatum absorbuit fluctus, et reddidit, quasi sacrum depositum violare no audens, quasi famulo eum sinu unda custodiens illaesum populorum praedicationibus reservabat.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein