monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 114
Qui quidem locus haud difficilior est ad refellenda studia perfidorum. Quomodo enim negant omnipotentem Christum, quod scriptum est, qui volunt usurpare, quod non docent scriptum? Omnipotentem etenim Christum supra docuimus, et in Ioannis evangelistae Apocalypsi, et in Zachariae prophetia, et in Evangelio significatum. Quae si quis recensenda putat, superiora revolvat et repetat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below