monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 110
Sed qui similem secundum unitatem naturae negant, similem caeteris arbitrantur. Solent enim dicere: Cur putatis quia multum dedit Scriptura Filio, quia imaginem dixit; cum ipse Deus dixerit hominibus: Estote sancti, quoniam et ego sanctus sum? Et Filius dixerit: Estote perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, perfectus est? Nec intelligunt eo ipso astrui: quia non secundum partem, sed secundum plenitudinem divinitatis et perfectionem similis sit Filius Patri. Denique si multi similes, cur solus Filius imago invisibilis Dei dicitur, et character substantiae eius; nisi quia in eo naturae eiusdem unitas, et eius maiestatis expressio est?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below