monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 107
Sed quae non unius naturae sunt, diversae sunt utique atque distantis: et quae distantis naturae, consequens est ut similia esse non possint; nisi forte secundum speciem similia dicas, dissimilia secundum veritatem. Nam et lactis et nivis et cygni albentis concolor species est, sed discrepantiam servat distantis naturae; nec differentia naturarum specierum similitudine coloratur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below