monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 105
Quid autem de ipso loquamur Adam, qui cum sit formatus e limo terrae, generavit utique filios suae consortes naturae, participes generis, successionis haeredes? Diversa quidem in filiis et parente principia, sed humanae conditionis una natura; nec tamen dissimilitudo ortus similitudini substantiae praeiudicavit. Similis ergo filius patri etiam in his, quae propter humanae conditionis fragilitatem similitudinis plenitudinem habere non possent: quomodo ergo Dei Patris dissimilis Filius verus?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below