monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 100
Caeterum si factum dicas aut creatum, quod interdum Filium dicunt; quia multa facta et creata sunt, non proprietatem substantiae videris significasse, sed speciem qualitatis. Aliud enim substantia, aliud qualitas est. Denique diximus et alibi, οὐσίαν ita interpretatos Latinos, ut substantiam dicerent. Οὐσὶα autem Dei cum dicitur, quid aliud significatur, nisi Deum semper esse? Quod litterae ipsae exprimunt, quoniam vis divina οὖσα ἀεὶ, hoc est, cum sit semper, οὐσὶα dicitur, unius litterae mutato ordine propter sonum et compendium decoremque sermonis. Ergo οὐσὶα, quod semper sit Deus, significat: ingeniti autem, ut tu vis, vel geniti appellatio quomodo sit, declarat, hoc est, quod non ex alio sit Pater, nec ex se Filius. Species hic videtur esse diversa. Species utique distincta, sed indistincta divinitas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below