monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 99
Multae creaturae invisibiles et visibiles: invisibiles, ut Principatus et Potestates, Throni et Dominationes: visibiles, ut sol, luna, stellae, homo, terra. Ergo diversae species, et diversae creaturarum substantiae sunt. Itaque si velis proprietatem creaturae alicuius exprimere, aut solem, aut lunam nominabis, aut stellas: et sic intelligitur quid sit, quod significandum putaveris.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below