monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 98
Ita ergo si naturam cupio designare divinam, Deum verum debeo nominare. Cum autem Filium dico, generatum significo: cum Patrem quoque dico, generasse declaro. Non ergo hinc naturae discretionem facias, cum sit hoc significatorium generantis et geniti: significatoria autem huiusmodi exprimunt substantiae qualitatem; multi enim, ut dixi, filii, sed diversitas filiorum: alius per naturam, alius per gratiam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below