monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 74
Per quem autem sensum Esaias dixit, patrem puer nesciebat aut matrem? Scriptum est enim: Priusquam sciat puer patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae. Sapientiam enim Dei futura et occulta non fallunt: expers autem agnitionis infantia, per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit, ignorat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below