monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 71
Dicit ergo: Ego lapsum naturae humanae timere potui, quem homo ipse non timuit: Deus igitur ante carnem, Deus in carne, perfectionem naturae assumpsi humanae: suscepi sensum hominis, sed non sum sensu carnis inflatus. Sensu hominis animam meam dixi esse turbatam: sensu hominis esurivi: sensu hominis rogavi, qui rogantes exaudire consuevi: sensu hominis profeci, sicut scriptum est: Et Iesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below