monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 67
Sed de hoc dubitent prophetico, evangelicum hoc refutare non possunt de animae proprietate dictum; cum de morte Domini et resurrectione sit dictum; denique addit: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Eamdem igitur ponit, quam suscepit. Suscepit dico; non enim Verbum ipsum Dei vivum in sua carne ad nostrae animae vicem factum est: sed sicut carnem nostram, ita et animam nostram perfectam naturae humanae assumptione suscepit. Assumpsit, inquam, animam, ut incarnationis suae benediceret sacramento; suscepit affectum meum, ut emendaret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below