monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 66
Nam quis potest negare quod susceperit animam, cum ipse dicat: Animam meam pono pro ovibus meis? Et iterum: Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam illam. Non per parabolam hoc dicitur, nec perfunctoria significatione, in qua aliud dicitur, et aliud intelligitur, sicut illud: Neomenias et sabbata vestra odit anima mea licet etiam illud ad Christi animam possit referri, quae ideo posita est, ut aboleret Iudaicae superstitionis errorem, et unius sacrificii institueret veritatem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below