monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 65
Sed carnis istius, sicut volunt, formidabat, illecebras. Ergo et carnis susceptionem declinare debuerat; ne ad lubricum traheretur erroris. Sed quomodo lubricum poterat timere peccati, qui peccatum remissurus advenerat? Et ideo cum susceperit carnem hominis, consequens est ut perfectionem incarnationis plenitudinemque susceperit; nihil enim in Christo imperfectum. Suscepit itaque carnem, ut resuscitaret: assumpsit animam, sed animam perfectam, rationabilem, humanam assumpsit atque suscepit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below