monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 92

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 64
Quaero igitur qua ratione animam putent quidam a Domino Iesu non esse susceptam; an quia metus est ne sensu Christus laberetur humano? Dicunt quippe quia concupiscentia carnis legi mentis repugnet. Sed qui hoc ait, tantum abest ut Christum putaverit lege carnis in peccati vincula fuisse deducendum; ut ipse in aestu positus fragilitatis humanae, per Christum sibi subveniri posse crediderit dicens: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Ibid. XXIV, 25). Qui ergo alios a carnis lubrico vindicabat, numquid formidare poterat, ne etiam ipse dominatu quodam carnis istius vinceretur?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below